— 37 —
      LXIV. Sed et jus rectorium, et aequatorium, et ex
quoque eorum duum Justitia doctrinae caussa distinguuntur,
at vitae usu non separantur: ideo enim cives
aequo jure inter se agunt, quia regimen eos in officio
continet; et ideo Civilis Potestas subjectos regit,
quia subjecti communi sponsione in eam potestatem consenserunt:
et homines universi, ideo aeqnum bonum facere
tenentur, quia verum ratione dictat: et ideo dictat,
quia inter homines cognatio quaedam, et aequalitas
constituta
, quam sane non aliam homines intelligere
possunt, quam quod omnes ex uno naturae principio
a Deo creati sunt.
      Et justitia rectrix in aequatrice, in rectrice inest
aequatrix. Ubi rectrix justitia regnat, ibi aequalitas
inter rectos celebratur: et ubi exuitur aequalitas, rectrix
tandem extinguitur. Ubi plures aequales statim
rectricem, ubi plures summi statim aequatricem agnoscunt.
Sic exleges intellexerunt omnes inter se cognationem
quandam constitutam; ac proinde jus naturae,
quod illos ex aequo bono regeret: et Principes summi
statim ac bella gerunt, se agnoscunt hostes, hoc est, aequales.
Vico Univ20 37