— 37 —
LXXIV.
Quartam causam esse,
quod conceptus nostros
verbis, quae rebus
accurate non respondent,
alligemus.

      Et denique, propter loquelae usum, conceptus omnes
nostros verbis, quibus eos exprimimus, alligamus,
nec eos nisi simul cum istis verbis memoriae mandamus.
Cumque facilius postea verborum quam rerum
recordemur, vix unquam ullius rei conceptum habemus
tam distinctum, ut illum ab omni verborum conceptu
separemus, cogitationesque hominum fere omnium
circa verba magis quam circa res versantur:
adeo ut persaepe vocibus non intellectis praebeant
— 38 —
assensum, quia putant se illas olim intellexisse, vel ab
aliis qui eas recte intelligebant accepisse. Quae omnia,
quamvis accurate hic tradi non possint, quia natura
humani corporis nondum fuit exposita, necdum probatum
est ullum corpus existere, videntur tamen satis
posse intelligi, ut juvent ad claros et distinctos conceptus
ab obscuris et confusis dignoscendos.
Descartes PPh 37-38