— 37 —
Hinc autem fit, ut jam multi nullam substantiam intelligant,
nisi imaginabilem, et corpoream, et etiam sensibilem.
Neque enim norunt ea sola esse imaginabilia,
quae in extensione, motu et figura consistunt, etsi alia
multa intelligibilia sint; nec putant quidquam posse
subsistere, quod non sit corpus; nec denique ullum
corpus non sensibile. Et quia revera nullam rem, qualis
ipsa est, sensu solo percipimus, ut infra clare ostendetur,
hinc accidit, ut plerique in tota vita nihil nisi
confuse percipiant.
Descartes PPh 37