— 37 —
LXXIII.
Tertiam causam esse,
quod defatigemur, ad
ea, quae sensibus praesentia
non sunt, attendendo;
et ideo assueti simus de illis,
non ex praesenti perceptione,
sed ex praeconcepta
opinione judicare.

      Praeterea mens nostra non sine aliqua difficultate ac
defatigatione potest ad ullas res attendere; omniumque
difficillime ad illa attendit, quae nec sensibus, nec
quidem imaginationi praesentia sunt: sive quia talem,
ex eo quod corpori conjuncta sit, habet naturam; sive
quia in primis annis, cum tantum circa sensus et imaginationes
occuparetur, majorem de ipsis quam de
caeteris rebus cogitandi usum et facilitatem acquisivit.
Descartes PPh 37