— 36 §92 —
      § XCII. Iudicium de perfectione sensorum confusum
dicitur Iudicium sensuum et illi sensorio organo
adscribitur, quod senso afficitur.
      Ita exprimere licebit le goût Gallorum, applicatum ad
sola sensa. Diiudicatione autem sensibus adscribi et ipsa
Gallorum denominatio, et Hebraeorum שעם et ראח et Latinorum:
loquere ut te videam, et Italorum societas del buon
gusto
, evincunt, ita ut nonnullae tales loquendi formulae
applicentur etiam de distincta cognitione loquentibus; nolumus
tamen eo nunc ascendere: sufficit non contra usum
sensibus tribui iudicium confusum, et quidem sensorum.
Baumgarten MPh 36)