— 5 —
Nobiliss. iuveni
Friderico a Salicibus
generosi viri Ioannis F.
Raphael Eglinus Iconius
s. d.

      En tibi, Friderice nobilissime, Iordani Bruni Nolani reliquias
metaphysicas; reliquias inquam, quia de Lampade,
quam ille De Entis descensu adornabat integram. Stans
pede in uno, quantum calamo consequi possis, simul et
dictare et cogitare; tam rapido fuit ingenio et tanta vi mentis!
Ego vero collectum a me hunc libellum, non magnopere
a doctrina Peripateticorum abhorrentem, et utilem et
gratum fore studiosis omnibus spero, si qui magistram
philosophiae logicam et logicae alumnam philosophiam
vel a limine (ut aiunt) salutarint. Nec enim parum momenti
ad res investigandas recteque tradendas horum
explicatio terminorum attulerit, quandoquidem de rebus
omnibus contracta vel aliis modis immutata ratione dici
possunt, vel quidditative (ut cum Iordano loquar) vel denominative,
affirmative aut negative, vel secundum rem
— 6 —
vel secundum similitudinem, in recto denique vel in obliquo.
Quo magis certe, cum arbitratu meo premi vel promi
possent, ad utilitatem omnium in apertum referre volui.
Tibi vero, generose iuvenis, veluti proprios dicandos putavi,
non quod tu horum indigeas, sed quod unus optime
et intelligas et ames. Nequeo enim ne nunc quidem satis
admirari singulare illud acumen ingenii doctrinaeque usum
in te tantum, quantum ad literatae nobilitatis exemplum
atque facem omnibus praeferendam in alio vix certe memini,
non solum in hac tua iuvenili, sed ne quidem multo
etiam provectiore aetate. Et multus sane de Iordano sermo,
qui nobis apud generosum Dn. patrem tuum superiore
autumno fuit, hoc ipsum veluti munus, quasi quodam
iure suo, a me flagitare visum est, quod tuo patrocinio literatis
hominibus commendaretur. Accipies igitur tanquam
abs tui familiaeque tuae generosissimae observantissimo
homine debitum officii pignus, quod quidem (cum de meo
solvendo non sim) aliunde mutuari licitum esto, ad testificandam
in te animi mei voluntatem. Vale. Tiguri. VI. Calend.
Mai. MDXCV.
Bruno Sum 5-6