— 104 —
Quamobrem, dum firmaretur principatus, ipsi, constabilitis autem
rebus, per quaestores candidatos recitarunt. Nobilibus vero non
promiscue quibusvis, sed tantum obsequii explorati ius dederunt
publice respondendi, multo in speciem maiori, quam antea authoritate;
sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur,
ius facerent. Et, ut id ipsum quoque potentiae simulacrum
iis attenuarent, ipsi autem vera potentia, nempe plebis
studiis et favore multitudinis firmarentur, praetoribus permiserunt,
ut, ubi leges asperiores cum privatis essent, aequitate
lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen
ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie
eas, sua virtute sive effectu, per aliquam fictionem, ad liberae
iurisprudentiae exemplum, ut in bonorum possessionibus et
actionibus rescissoriis factum videmus, frustrarentur. [>]
Vico NT 104