— 36 —
      Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes
— 37 —
meas cogitationes in certa genera distribuam, et in
quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat,
inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines
sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen:
ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum,
vel Deum cogito. Aliae vero alias quasdam
praeterea formas habent: ut, cum volo, cum timeo,
cum affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem
ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid
etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione
complector; et ex his aliae voluntates, sive
affectus, aliae autem judicia appellantur.
Descartes Med 36-37