— 351 —
      [3] Quae mihi res argumentum apud vos disserendum praebuerunt:
Utra studiorum ratio rectior, meliorque, nostrane, an antiquorum? in quo
edissertando commoda, incommodaque utriusque ad exemplum collatae videbimus:
et quae nostrae incommoda vitari, et qua ratione possint: quae autem
non possint, cum quibus antiquorum incommodis compensentur. Res
nova est, ni fallor; ita tamen scitu necessaria, ut mirum, quod nova sit. Invidiam
declinaverim, si me neque nostra neque antiquorum contemnere; sed
mundi tempora aequi, bonique facere existimetis. Vestra caussa est; ne si
plus antiquis in aliis partibus scitis, in aliis minus sciatis: sed habeatis rationem,
qua plus quam antiqui in summa ipsa scire possitis: et quae nostrae
studiorum rationis incommoda vitari non possunt, incommodorum antiquae
memores, aequo animo perferatis.
Vico Diss 351