— 104 —
At, commutata in principatum
republica, Romani principes, uti principio ius comitiorum
a populo ad senatum transtulerant, ita mox omnes de bello,
pace, foederibus aliasque de republica deliberationes, et militiae
potentiaeque arcana intra sacra domus coërcuerunt. Eam enim
«esse imperandi conditionem» Liviae Crispus dicebat, «ut non
aliter ratio constet, quam si uni reddatur»
: quae iurisconsulti illa
lex regia est, quam non populi Romani voluntas iussit, sed ab eo
reipublicae necessitas expressit; ut «cuncta, discordiis civilibus
fessa, Augustus, nomine 'principis', sub imperium acciperet»
,
manu vero regia gubernaret. [>]
Vico NT 104