— 88 —
      Si tertio debeat esse intelligibile, quia sensibile et
imaginabile, et opinabile, sensum, opinionem, atque
fabulam statuunt: intelligibile nimirum non est naturale
ullum, imo naturale intelligibile nihil aliud esse
constat, quam ipsam naturam, ipsaque est quod tandem
ex naturalibus intelligibile resultat.
      Si quarto oportet esse universale, quia de particularibus
scientia non est: certe quod in omnibus sit, et
in omnibus verificetur et de omnibus vere dicitur,
nihil aliud est quam natura. Hinc ubique natura quaeritur:
sive per universale quod facit ad eius scientiam,
utpote ubi est scientificum, in quibus ipsa
omnino ordinatissime se habet: sive per particulare
quod facit ad eiusmodi historiam, ut in Meteorologicis,
— 89 —
in iis quae de animalibus, de plantis, et id genus
aliis, ut item ubi inordinatio est ex parte difficultatis,
quae turbat ingenium cognoscentis. Unde
Aristoteles circa suam de anima inquisitionem humiliter
sentiens, ipsam inter historias circa naturam adnumerat.
Bruno Acr 88-89