— 394 —
      Si vero aliquis, non solius Mathematicae studiosus,
sed qui, juxta regulam primam, de omnibus quae occurrunt
veritatem quaerere cupiat, in eamdem difficultatem
inciderit, ulterius inveniet, hanc proportionem
inter angulos incidentiae et refractionis pendere ab
eorumdem mutatione propter varietatem mediorum;
rursum hanc mutationem pendere a modo, quo radius
penetrat per totum diaphanum, atque hujus penetrationis
cognitionem supponere illuminationis naturam
— 395 —
etiam esse cognitam; denique ad illuminationem intelligendam
sciendum esse, quid sit generaliter potentia
naturalis, quod ultimum est in tota hac serie maxime
absolutum. Hoc igitur postquam per intuitum mentis
clare perspexerit, redibit per eosdem gradus, juxta regulam
quintam
; atque si statim in secundo gradu illuminationis
naturam non possit agnoscere, enumerabit,
per regulam septimam, alias omnes potentias naturales,
ut ex alicujus alterius cognitione saltem per
imitationem, de qua postea, hanc etiam intelligat; quo
facto quaeret, qua ratione penetret radius per totum
diaphanum; et ita ordine caetera persequetur, donec
ad ipsam anaclasticam pervenerit. Quae etiamsi a multis
frustra hactenus fuerit quaesita, nihil tamen video
quod aliquem, nostra methodo perfecte utentem, ab
illius evidenti cognitione possit impedire.
Descartes Reg 394-395