— 36 —
Quoties vero ad
ipsas res, quas valde clare percipere arbitror, me
converto, tam plane ab illis persuadeor, ut sponte
erumpam in has voces: fallat me quisquis potest,
nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu me aliquid
esse cogitabo; vel ut aliquando verum sit me
nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse; vel forte
etiam ut duo et tria simul juncta plura vel pauciora
sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam
agnosco manifestam. Et certe cum nullam
occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse
deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit
aliquis Deus, valde tenuis et, ut ita loquar, Metaphysica
dubitandi ratio est, quae tantum ex ea opinione
dependet. Ut autem etiam illa tollatur, quamprimum
occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et, si
sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata, non
videor de ulla alia plane certus esse unquam posse.
Descartes Med 36