— 38 —
XVII. Actio.

      Actio alia est materialis, id est circa materiam, sicut
est artis, et haec proprie dicitur factio. Alia est immaterialis,
quae proprie dicitur actio; et haec alia est immanens,
nempe quae est et terminatur in ipso agente, sicut
intelligere, considerare, dubitare; alia est transiens, quae
ab uno termino producitur in alium, sicut praecipitare,
fodere, docere, ostendere.
      Agens alius est principalis, et hic est duplex: aut praecipiens,
aut exequens. Primus est sicut architectus, secundus
est sicut domifactor. Accessorius seu non principalis
est sicut servi istorum et ministri, nempe qui materiam
suggerunt et operanti exporrigunt. Alii dicuntur agentes per
circumstantiam, sicut in facinoribus consentientes et qui,
cum possunt et debent impedire, non impediunt. Alia dicuntur
efficientia organica seu instrumentaliter efficientia,
nempe improprie, ut crux dicitur salus Christianorum, et
gladius dicitur interfecisse hominem. Agentium ergo alii
sunt quod, alii quo. Actionum aliae sunt perfectae seu
perfectionem significant, aliae tendunt ad perfectionem.
Primi generis est, sicut movere astri, illuminare solis, in
qua actione consistit perfectio, qua quiescente sequitur imperfectio
vel destructio. Similiter et omnis actio, quae est
secundum voluptatem; omnis enim voluptas est in motu
et transitu quodam, ut patet in cibo et potu, musica et similibus.
Quae vero tendunt ad perfectionem, appellantur
actiones imperfectae, sicut aedificatio quae tendit ad aedificium.
— 39 —
Vel actionum aliae sunt finis, sicut enumeratae
voluptariae; aliae sunt ad finem, sicut ambulatio seu peregrinatio,
quae est ad habitationem et quietem.
Bruno Sum 38-39