— 371 —
Instituti ratio.
      Non mihi hic animus est, rem, quae amplissimam prolixo volumini materiam
largitur, paucis pagellis absolvere. Quas hic concisas benevolo Amplissimae
Facultatis Philosophicae examini veluti per saturam offero meditationes,
non sunt nisi veluti primae lineae theoriae, quae, si per otium licuerit, uberioris
tractationis mihi segetem subministrabunt.
Kant Ign 371