— 36 §87 —
      § LXXXVII. Epitheta otiosa sunt affectiones significantia,
quarum repraesentatio cum themate minime
connexa
, ergo epitheta otiosa vitare poeticum, § 75.
Tautologica sunt significantia eandem, quae in substantivi
conceptu iam nota fuit, affectionem, haec
brevitati
contraria, § 74, vitare poeticum.
Baumgarten MPh 36