— 38 —
      Intellectus proprietates, quas praecipue notavi, et clare intelligo,
hae sunt.
      I. Quod certitudinem involvat, hoc est, quod sciat res ita esse
formaliter, ut in ipso objective continentur.
      II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam formet ideas absolute,
— 39 —
quasdam ex aliis. Nempe quantitatis ideam format absolute,
nec ad alias attendit cogitationes; motus vero ideas non, nisi
attendendo ad ideam quantitatis.
      III. Quas absolute format, infinitatem exprimunt; at determinatas
ex aliis format. Ideam enim quantitatis si per causam
percipit, tum eam per quantitatem determinat, ut cum ex motu
alicujus plani corpus, ex motu lineae vero planum, ex motu denique
puncti lineam oriri percipit; quae quidem perceptiones non inserviunt
ad intelligendam, sed tantum ad determinandam quantitatem.
Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu oriri concipimus,
cum tamen motus non percipiatur, nisi percepta quantitate, et
motum etiam ad formandam lineam in infinitum continuare possumus,
quod minime possemus facere, si non haberemus ideam
infinitae quantitatis.
      IV. Ideas positivas prius format, quam negativas.
      V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis
percipit, et numero infinito; vel potius ad res percipiendas,
nec ad numerum, nec ad durationem attendit: cum autem res
imaginatur, eas sub certo numero, determinata duratione, et
quantitate percipit.
      VI. Ideae, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate
nostrae naturae sequi videntur, ut absolute a sola nostra
potentia pendere videantur; confusae autem contra. Nobis enim
invitis saepe formantur.
      VII. Ideas rerum, quas intellectus ex aliis format, multis
modis mens determinare potest: ut ad determinandum ex. gr. planum
ellipseos, fingit stylum chordae adhaerentem circa duo centra
moveri, vel concipit infinita puncta eandem semper, et certam
rationem ad datam aliquam rectam lineam habentia, vel conum
plano aliquo obliquo sectum, ita ut angulus inclinationis major sit
angulo verticis coni, vel aliis infinitis modis.
      VIII. Ideae, quo plus perfectionis alicujus objecti exprimunt,
eo perfectiores sunt. Nam fabrum, qui fanum aliquod excogitavit,
non ita admiramur, ac illum, qui templum aliquod insigne
excogitavit.
Spinoza TIE 38-39