— 36 —
      Justitia Rectrix in publicis, Aequatrix in privatis
rebus obtinet.
      Neque obturbat, quod Paterfamilias in legando
merita spectet. Nam, ut diximus, Pater jure superioris,
immo quodam summae potestatis jure condit Testamentum,
cujus factio habet quandam juris publici speciem:
quae est ratio, cur juris publici in Rom. LL. esse
dicatur, non quod vulgo putant, quia publica auctoritate
probatum est; nam omnia jura privata
utilitate, ob hanc rationem sunt publica auctoritate:
sed est juris publici, quia familia quaedam parva resp.
est, cujus paterfamilias princeps, uti resp. est quaedam
magna familia, cujus Princeps est Pater, vel Dominus.
Quare paterfam. in testamento familiam heredi legat, uti
Princeps in mandatis legat remp.; atque ita interpretor
caput illud leg. xii. Tabb. uti paterfam. super pecunia tutelavae
rei suae
legassit, quod apertissime inferius
demonstrabimus
: atque ob has rationes Tutela quoque
in LL. Rom. publici juris dicitur; quia jus rectorium
est: quare in rep. libera omnis adoptio lege Curiata,
nunc Principis rescripto Adrogatio peragitur; et Familiae
omnes, et Collegia sunt juris publici pars; quia
regimen continent.
      Nec officit vicissim, quod Potestates Civiles in foederibus
pangendis, et indicendis, gerendisque bellis
spectant suum; unde in Jure Foeciali bellum indicere, res
repetere
dicebatur: nam in ea re ut aequales spectantur,
et rem ipso nomine confirmant, quo hostes aequales
appellant.
Vico Univ20 36