— 36 —
LXXII.
Alteram errorum causam esse,
quod praejudiciorum
oblivisci
nequeamus.

      Et quamvis jam maturis annis, cum mens non amplius
tota corpori servit, nec omnia ad illud refert,
sed etiam de rerum, in se ipsis spectatarum, veritate
inquirit, permulta ex iis, quae sic antea judicavit, falsa
esse deprehendat: non tamen ideo facile ipsa ex memoria
sua expungit, et quamdiu in ea haerent, variorum
errorum causae esse possunt.
Descartes PPh 36