— 36 —
Et quia
non plus luminis a stellis quam ab exiguis flammis
lucernarum ipsi affulgebat, idcirco nullas stellas flammis
istis majores sibi repraesentabat. Et quia nec terram
in gyrum verti, nec ejus superficiem in globum
curvatam esse notabat, ideo proclivior erat ad putandum,
et eam immobilem, et ejus superficiem planam esse.
Milleque aliis ejusmodi praejudiciis, a prima infantia,
mens nostra imbuta est; quae deinde in pueritia
non recordabatur fuisse a se sine sufficienti examine
recepta, sed tanquam sensus cognita, vel a natura sibi
indita, pro verissimis evidentissimisque admisit.
Descartes PPh 36