— 387 —
SECTIO I.
De notione mundi generatim.
§. 1.

      In composito substantiali, quemadmodum analysis non terminatur
nisi parte quae non est totum, h. e. Simplici, ita synthesis nonnisi toto
quod non est pars, i. e. Mundo.
      In hac conceptus substrati expositione praeter notas, quae pertinent
ad distinctam cognitionem obiecti, etiam ad duplicem illius e
mentis natura genesin aliquantulum respexi, quae quoniam, exempli
instar, methodo in metaphysicis penitius perspiciendae inservire potest,
mihi haud parum commendabilis esse videtur. Aliud enim est,
datis partibus compositionem totius sibi concipere, per notionem abstractam
intellectus, aliud, hanc notionem generalem, tanquam rationis
quoddam problema, exsequi per facultatem cognoscendi sensitivam,
h. e. in concreto eandem sibi repraesentare intuitu distincto. Prius fit
per conceptum compositionis in genere, quatenus plura sub eo (respective
erga se invicem) continentur, adeoque per ideas intellectus et
universales; posterius nititur condicionibus temporis, quatenus, partem
parti successive adiungendo, conceptus compositi est genetice i. e. per
Synthesin possibilis, et pertinet ad leges intuitus.
Kant Diss 387