— 36 —
Unde factum est, ut multo
plus substantiae, seu corporeitatis, esse putaret in saxis
aut metallis, quam in aqua vel aëre, quia plus duritiei
et ponderositatis in iis sentiebat. Quin et aërem,
quandiu nullum in eo ventum aut frigus aut calorem
experiebatur, pro nihilo prorsus ducebat.
Descartes PPh 36