— 36 —
Haec caussarum
comprehensio, qua continentur
— 37 —
omnia genera, seu omnes formae,
quibus omnia effecta data
sunt, quorum simulacra Sceptici
suis mentibus objici, et
quid reipsa sint ignorare profitentur;
est primum verum, quia
comprehendit omnes, in quibus
etiam ultimae continentur: et
quia omnes comprehendit, est
infinitum, nullam enim excludit:
et quia omnes comprehendit,
prius corpore est, cujus sua
caussa est, ac proinde spiritale
quid est: quod est Deus,
et quidem Deus, quem Christiani
profitemur: ad cujus veri
normam vera humana metiri
debemus: nempe ea vera esse
humana, quorum nosmet nobis
elementa fingamus, intra nos
contineamus, in infinitum per
postulata producamus; et cum
ea componimus, vera, quae componendo
cognoscimus, faciamus;
et ob haec omnia genus,
seu formam, qua facimus, teneamus.
Vico Ant 36-37