— 36 —
Adversus Scepticos.
Par. III.

      Nec ulla sane alia patet via,
qua Scepsis re ipsa convelli
possit, nisi ut veri Criterium
sit id ipsum fecisse. Ii enim
celebrant illud, res sibi videri;
quid autem re ipsa sint, ignorare:
effecta fatentur, ac proinde
ea suas habere caussas concedunt;
sed caussas se scire negant,
quia ignorant genera, seu
formas, quibus quaeque res
fiant. Haec ab iis accepta contra
ipsos sic regeras. [>]
Vico Ant 36