— 35 §84 —
      § LXXXIV. Synecdochici speciei pro genere et individui
pro specie
sunt improprii, ergo poetici, § 79,
simulque per § 19, 20, admodum poetici. Ergo reliquis
crebrius iure adhibentur
.
      E. gr. Typhis pro nautis, Palinurus pro rectore, Suffenus
pro eo, qui sine rivali seque et sua solus amat, Chremes
pro avaro, Marrucinus pro stupido, Nepos pro luxurioso,
Mentor pro artifice armorum cerealium, pro invido Codrus,
paupere Irus etc..
Baumgarten MPh 35