— 103 —
Atque his de caussis in republica libera triplicis iuris
una prudentia: quae definiebatur «divinarum humanarumque rerum
notitia; iusti et iniusti scientia»; ut «humanis rebus» publicae
et privatae continerentur, et appellatione «iusti », quicquid legibus
diserte cautum esset, acciperetur. Iurisprudentia et oratoria ex
reipublicae instituto divisae; et iurisconsulti, si oratoriam quoque
profiterentur, ipsi verba legum; oratores modo verba, modo
mentem; sed verba etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi
defendebant; et pauci admodum de iuri libri; nec quis
— 104 —
unus, nisi furtim, in publicum editus. [>]
Vico NT 103-104