— 35 —
      Quid vero? Cum circa res Arithmeticas vel Geometricas
— 36 —
aliquid valde simplex et facile considerabam, ut
quod duo et tria simul juncta sint quinque, vel similia,
nunquid saltem illa satis perspicue intuebar, ut vera
esse affirmarem? Equidem non aliam ob causam de iis
dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat
in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam
indere potuisse, ut etiam circa illa deciperer, quae
manifestissima viderentur. Sed quoties haec praeconcepta
de summa Dei potentia opinio mihi occurrit,
non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse
efficere ut errem, etiam in iis quae me puto mentis
oculis quam evidentissime intueri.
Descartes Med 35-36