— 55 —
IORDANUS BRUNUS NOLANUS
Parisiensibus et aliis e generosissimo Galliarum regno
philosophis sensatioris philosophiae dogmatum
amicis, et defensoribus.

S.

      Quamvis mihi urgentioribus aliis negociis impedito,
pluribus de hac materia agere non licuerit:
nihilominus tamen aliqua me ex parte expectationi
vestrae satisfacere credo, ubi non adeo usque breves
quibusdam articulorum adnexae, aliis vero ex dictis
veluti praefixae sunt rationes, ut ipsis qui in disciplinis
mediocriter sunt versati, vel natura meliore spiritu
donantur, plus quam mediocriter ad veritatis obtutum
exsuscitandis sufficere nequeant. Iis porro qui
Talpae sunt, in aequo haec esse possunt atque meridiana
lux. Valete.
Bruno Acr 55