— 306 —
      Par. XXXIX. Ad Cives quod attinet, patet ex Art. 5. Cap. 3.
— 307 —
eorum unumquemque ad omnia Regis mandata, sive edicta a Concilio
magno promulgata ( vide de hac conditione Art. 18. et 19.
hujus Capitis
) obtemperare debere, tametsi eadem absurdissima
credat, vel jure ad id cogi. Atque haec Imperii Monarchici fundamenta
sunt, quibus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodum
in seq. Cap. demonstrabimus.
      Par. XL. Ad Religionem quod attinet, nulla plane templa urbium
sumptibus aedificanda, nec jura de opinionibus statuenda, nisi
seditiosae sint, et Civitatis fundamenta evertant. Ii igitur, quibus
Religionem publice exercere conceditur, templum si velint, suis
sumptibus aedificent. At Rex ad Religionem, cui addictus est,
exercendam templum in aula sibi proprium habeat.
Caput VII.

      Par. I. Imperii Monarchici fundamentis explicatis, eadem hic
ordine demonstrare suscepi; ad quod apprime notandum est,
praxi nullo modo repugnare, quod jura adeo firma constituantur,
quae nec ab ipso Rege aboleri queant. Persae enim Reges suos inter
Deos colere solebant, et tamen ipsi Reges potestatem non habebant
jura semel instituta revocandi, ut ex Dan. Cap. 6. patet; et
nullibi, quod sciam, Monarcha absolute eligitur, nullis expressis
conditionibus. Imo nec rationi, nec obedientiae absolutae, quae
Regi debetur, repugnat; nam fundamenta imperii veluti Regis
aeterna decreta habenda sunt, adeo ut ejus ministri ei omnino obediant,
si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat,
mandata exequi velle negent. Quod exemplo Ulissis clare
explicare possumus. Socii enim Ulissis ipsius mandatum exequebantur,
quando navis malo alligatum, et cantu Syrenum mente
captum, religare noluerunt, tametsi id modis multis minitando
imperabat, et prudentiae ejusdem imputatur, quod postea sociis
gratias egerit, quod ex prima ipsius mente ipsi obtemperaverint.
Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam Reges judices instruere, ut
scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum
Regem, si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra
— 308 —
institutum jus esse noverint. Reges enim non Dii, sed homines
sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti
unius voluntate penderent, nihil fixum esset. Atque adeo
imperium Monarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia
quidem ex solo Regis decreto fiant, hoc est, ut omne jus sit Regis
explicata voluntas; at non ut omnis Regis voluntas jus sit, de
quo vide Art. 3. 5. et 6. praec. Cap.
Spinoza TP 306-307-308