— 419 —
      Nota. Quoniam in postrema hac sectione indagatio methodi omnem facit
paginam, et regulae praecipientes veram circa sensitiva argumentandi formam propria
luce splendeant, nec eam ab exemplis illustrationis causa allatis mutuentur,
horum tantummodo quasi in transcursu mentionem inieci. Quare mirum non est,
nonnulla ibi audacius quam verius plerisque asserta visum iri, quae utique, cum aliquando
licebit esse prolixiori, maius argumentorum robus sibi exposcent. Sic,
quae
§. 27 de immaterialium localitate attuli
, explicatione indigent, quam, si placet, quaeras
apud Eulerum l. c. Tom. 2. p. 49-52. Anima enim non propterea cum corpore
est in commercio, quia in certo ipsius loco detinetur, sed tribuitur ipsi locus in universo
determinatus ideo, quia cum corpore quodam est in mutuo commercio, quo soluto
omnis ipsius in spatio positus tollitur. Localitas itaque illius est derivativa et
contingenter ipsi conciliata, non primitiva atque exsistentiae ipsius adhaerens condicio
necessaria, propterea quod quaecunque per se sensuum externorum (quales
sunt homini) obiecta esse non possunt, i. e. immaterialia, a condicione universali externe
sensibilium
, nempe spatio, plane eximuntur. Hinc animae localitas absoluta et
immediata denegari et tamen hypothetica et mediata tribui potest.
Kant Diss 419