— 35 —
      Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta
admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi.
Qualia ergo ista fuere? Nempe terra, coelum,
sydera et caetera omnia quae sensibus usurpabam.
Quid autem de illis clare percipiebam? Nempe ipsas
talium rerum ideas, sive cogitationes, menti meae obversari.
Sed ne nunc quidem illas ideas in me esse
inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam,
quodque etiam ob consuetudinem credendi clare me
percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam:
nempe res quasdam extra me esse, a quibus ideae
istae procedebant, et quibus omnino similes erant. Atque
hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe, si verum judicabam,
id non ex vi meae perceptionis contingebat.
Descartes Med 35