— 3 —
Quod ab ineunte pueritia non mirifice solum utrique
nostrum arrisit studiorum genus, sed suadentibus
etiam, quibus obsequi par erat, sapientissimis viris non
plane neglectum est: in eo iam publice qualescunque nostras
vires experiri constituimus. Ex quo enim tempore
ad humanitatem informari coeperam, incitante dexterrimo
tirocinii mei moderatore, quem sine gratissimi animi
sensu nominare non possum, cl. Christgavio gymnasii
quod Berolini floret conrectore meritissimo, transiit mihi
paene nulla dies sine carmine. Succrescente paullatim
aetate, licet iam in ipsis scholasticis subselliis ad severiora
magis magisque flectendus esset animus et academica
tandem vita prorsus alios labores aliam diligentiam
postulare videretur, ita tamen addixi me litteris
necessariis, ut poesi tam a castissima iucunditate quam
ab utilitate praeclara mihi commendatissimae nuntium
omnino mittere nunquam a me potuerim impetrare. Inter
ea contigit divino nutu, quem veneror, ut iuventutem
ad academias maturescentem docendi poeticen cum philosophia
quam vocant rationali coniunctam mihi demandaretur
provincia. Quid hic erat aequius quam praecepta
philosophandi transferre in usum, qua se prima nobis
— 4 —
offerebat occasio? Quid vero indignius dicam an difficilius
philosopho, quam iurare in verba aliorum et scripta
magistrorum stentorea voce recitare? Accingendus eram
ad meditationem eorum, quae de more cognoveram historice,
per usum, imitationem nisi coecam luscam tamen
et exspectationem casuum similium. In eo quum essem,
mutata rerum iterum mearum facies et conniventibus
oculis in lucem Fridericianae protractus sum. Vehementer
abhorreo temeritatem illorum, qui cruda quaevis et
indigesta porriciunt in apricum et male sedulam calamorum
industriam prostituunt magis orbi litterato, quam
probant. Factum hinc esse non diffiteor ut, quod academiarum
a me sanctissimae leges postulant, illi non
prius satisfacerem officio. Nunc autem ut fiat satis, materiam
eam elegi, quae multis quidem habebitur tenuis
et a philosophorum acumine remotissima, mihi videtur
pro tenuitate virium mearum satis gravis et pro rei
dignitate satis commoda ad exercendos animos in investigandis
omnium rationibus occupatos. Ut enim ex una,
quae dudum mente haeserat, poematis notione probari
plurima dicta iam centies, vix semel probata, posse demonstrarem
et hoc ipso philosophiam et poematis pangendi
scientiam, habitas saepe pro dissitissimis, amicissimo
iunctas connubio ponerem ob oculos, usque ad § XI
in evolvenda poematis et agnatorum terminorum idea
teneor; deinde cogitationum aliquam poeticarum imaginem
animo concipere laboro a § XIII-LXV; post haec
methodum poematis lucidam, qua communis est omnibus,
eruo a § LXV-LXXVII; tandem ad terminos poeticos
conversus, eos etiam ponderare curatius instituo
§ LXXVII-CVII. Definitionis nostrae foecunditate declarata,
eandem conferre visum est cum nonnullis aliis et
— 5 —
in fine de poetica generali tria verba subnectere. Nec
plura permisit instituti ratio nec meditantis imbecillitas
meliora; graviora posthinc et maturiora forte largientur
Deus tempus industria.
Baumgarten MPh 3-4-5