— 306 —
      Par. XXXIII. Legati, qui tempore pacis ad alias Civitates pacis contrahendae,
vel conservandae causa mitti debent, ex solis Nobilibus
eligendi sunt, et ex Civitatis aerario sumptus iisdem suppeditandi,
non autem ex Regis domestico aerario. < Maar men moet zodanige
bespieders verkiezen, die aan de Koning bequaam zullen schijnen >.
      Par. XXXIV. Qui aulam frequentant, et Regis domestici sunt,
quibusque ex suo aerario domestico stipendia solvit, ab omni Civitatis
ministerio, seu officio secludendi sunt. Dico expresse, quibus
Rex ex aerario suo domestico stipendia solvit
, ut corporis custodes
ab iisdem secludam. Nam corporis custodes nulli praeter
cives ejusdem urbis in aula, servatis vicibus, vigilare pro Rege
ante fores debent.
      Par. XXXV. Bellum non nisi pacis causa inferendum, ut eo finito
arma cessent. Urbibus igitur Jure belli captis, et hoste subacto
pacis conditiones instituendae sunt, ut captae urbes nullo praesidio
servari debeant, sed vel ut hosti, pacis foedere accepto, potestas
concedatur easdem pretio redimendi, vel (si ea ratione timor semper
a tergo maneat formidine loci) prorsus delendae sunt, et incolae
alio locorum ducendi.
      Par. XXXVI. Regi nullam extraneam matrimonio sibi jungere,
sed tantum ex consanguineis, vel civibus aliquam in uxorem ducere
liceat, ea tamen conditione, si scilicet civem aliquam duxerit, ut
qui uxori sanguine sint proximi, nullum Civitatis officium administrare
possint.
      Par. XXXVII. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur Rex
plures liberos procreaverit, illorum major natu jure succedat, minime
autem concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec
ut indivisum omnibus, vel aliquibus tradatur, et multo minus, ut
partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam, filias in haereditatem
imperii venire, nulla ratione concedendum.
      Par. XXXVIII. Si Rex liberis masculis orbus obierit, ille, qui
ipsi sanguine proximus, haeres imperii habendus, nisi forte uxorem
extraneam duxerit, quam repudiare nolit.
Spinoza TP 306