— 103 —
Ita leges ubique rigebant; adeo ut, si nedum privatorum
utilitas, sed ipsa respublica aliquid contra leges recipi suaderet,
id iurisconsulti fictionibus et commentis quibusdam iuris expediebant,
ne ius quicquam demutaretur. Ex quo genere sunt postliminii
legisque Corneliae aliaeque fictiones, et imaginariae in
emancipationibus testamentisque venditiones. Ad quae si quis
animum recte advertat, iuris fictiones nihil aliud, nisi priscae
iurisprudentiae productiones et exceptiones legum fuisse comperiat:
quibus prisci iurisconsulti, non, ut nostri, leges ad facta,
sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae
iurisprudentiae laus posita erat, nempe aliquod eiusmodi consilium
comminisci, quo et leges integrae essent, et publicae utilitati
consuleretur.
Vico NT 103