— 393 —
      Atque haec regula [VIII] necessario sequitur ex rationibus
allatis ad secundam; neque tamen existimandum est,
hanc nihil novi continere ad eruditionem promovendam,
etsi nos tantum a rerum quarumdam disquisitione
arcere videatur, non autem ullam veritatem
exponere: quippe Tyrones quidem nihil aliud docet,
quam ne operam perdant, eadem fere ratione, qua
secunda. Sed illis, qui praecedentes septem regulas
perfecte noverint, ostendit qua ratione possint in qualibet
scientia sibi ipsis ita satisfacere, ut nihil ultra
cupiant; nam quicumque priores exacte servaverit
circa alicujus difficultatis solutionem, et tamen alicubi
sistere ab hac jubebitur, tunc certo cognoscet se scientiam
quaesitam nulla prorsus industria posse invenire,
idque non ingenij culpa, sed quia obstat ipsius difficultatis
natura, vel humana conditio. Quae cognitio non
minor scientia est, quam illa quae rei ipsius naturam
exhibet; et non ille videretur sanae mentis, qui ulterius
curiositatem extenderet.
Descartes Reg 393