— 35 —
      Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel
saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc
circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me
alia sint ad quae nondum respexi. Sum certus me esse
rem cogitantem. Nunquid ergo etiam scio quid requiratur
ut de aliqua re sim certus? Nempe in hac prima
cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et
distincta perceptio ejus quod affirmo; quae sane non
sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum, si
posset unquam contingere, ut aliquid, quod ita clare
et distincte perciperem, falsum esset; ac proinde jam
videor pro regula generali posse statuere, illud omne
esse verum, quod valde clare et distincte percipio.
Descartes Med 35