— 87 —
IDEM EX CONDITIONE SUBIECTI
INSINUATUR.

      His ad maiorem elucidationem (quando ita circa
istiusmodi quaestiones fimbrias maxime dilatare
consueverunt, iisdem placere mihi certe suadere pos(sum
plures additae subiecti scientiae conditiones, quibus
designati homines nobiscum Aristotelis vocem
— 88 —
audire cogerentur. Si enim primo scientiae subiectum
debet esse ens, quia non ens non est scibile: constat
quod apud maiorem, melioremquem philosophorum
partem, naturalia (quandoquidem mobilia et inconstantia
sunt) non vera, et non entia habentur et appellantur,
et quod perpetuo constat atque manet,
constare atque manere dicitur, est natura. Si secundo
subiectum oportet esse cognoscibile, quia frustra scire
quaerimus impossibile sciri, constat maxime cognoscibile
(etiamsi non cognoscatur) haberi maxime
verum ens, constans: talia non sunt naturalia ulla,
sed natura.
Bruno Acr 87-88