— 77 —
Appendix.

      His Dei naturam, ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario
existit; quod sit unicus; quod ex sola suae naturae necessitate
sit, et agat; quod sit omnium rerum causa libera, et quomodo;
quod omnia in Deo sint, et ab ipso ita pendeant, ut sine ipso
nec esse, nec concipi possint; et denique quod omnia a Deo fuerint
praedeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto
beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia.
Porro ubicunque data fuit occasio, praejudicia, quae impedire
poterant, quominus meae demonstrationes perciperentur,
amovere curavi; sed quia non pauca adhuc restant praejudicia,
quae etiam, imo maxime impedire poterant, et possunt, quominus
homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui,
modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operae
— 78 —
pretium duxi. Et quoniam omnia, quae hic indicare suscipio,
praejudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant
homines, omnes res naturales, ut ipsos, propter finem agere;
imo, ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere,
pro certo statuant: dicunt enim, Deum omnia propter hominem
fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur unum prius
considerabo, quaerendo scilicet, primo causam, cur plerique hoc
in praejudicio acquiescant, et omnes natura adeo propensi sint ad
idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam, et
tandem, quomodo ex hoc orta sint praejudicia de bono et malo,
merito et peccato, laude et vituperio, ordine et confusione, pulchritudine
et deformitate
, et de aliis hujus generis. Verum, haec
ab humanae mentis deducere, non est hujus: loci Satis hic
erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse
in confesso; nempe hoc, quod omnes homines rerum causarum
ignari nascuntur, et quod omnes appetitum habent suum utile
quaerendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod
homines, se liberos esse, opinentur, quando quidem suarum volitionum,
suique appetitus sunt conscii, et de causis, a quibus
disponuntur ad appetendum, et volendum, quia earum sunt ignari,
nec per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines omnia
propter finem agere; videlicet propter utile, quod appetunt; unde
fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantum scire expetant,
et, ubi ipsas audiverint, quiescant; nimirum, quia
nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex
alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant,
et ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant,
et sic ex suo ingenio ingenium alterius necessario judicant. Porro
cum in se, et extra se non pauca reperiant media, quae, ad suum
utile assequendum, non parum conducant, ut ex. gr. oculos ad
videndum, dentes ad masticandum, herbas, et animantia ad alimentum,
solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces,
<en dus byna met alle andere dingen, van welker naturelijke
oorzaaken zy geen oorzaak om te twijffelen hebben;> hinc
factum, ut omnia naturalia, tanquam ad suum utile media,
considerent; et quia illa media ab ipsis inventa, non autem parata
esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium
esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam res,
— 79 —
ut media, consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se
ipsas fecisse; sed ex mediis, quae sibi ipsi parare solent, concludere
debuerunt, dari aliquem, vel aliquos naturae rectores, humana
praeditos libertate, qui ipsis omnia curaverint, et in eorum usum
omnia fecerint. Atque horum etiam ingenium, quando quidem
de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt, atque
hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines
sibi devinciant, et in summo ab iisdem honore habeantur; unde
factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo
ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, et totam
naturam in usum coecae illorum cupiditatis, et insatiabilis avaritiae
dirigeret. Atque ita hoc praejudicium in superstitionem versum,
et altas in mentibus egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque
maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere,
easque explicare studeret. Sed dum quaesiverunt ostendere, naturam
nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit) agere,
nihil aliud videntur ostendisse, quam naturam, Deosque aeque, ac
homines, delirare. Vide quaeso, quo res tandem evasit! Inter tot
naturae commoda non pauca reperire debuerunt incommoda,
tempestates scilicet, terrae motus, morbos etc. atque haec statuerunt
propterea evenire, quod Dii <( die zy van een zelfde aart
als de hunne oordeelen)> irati essent ob injurias, sibi ab
hominibus factas, sive ob peccata in suo cultu commissa; et quamvis
experientia indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet,
commoda, atque incommoda piis aeque, ac impiis promiscue evenire,
non ideo ab inveterato praejudicio destiterunt: facilius enim
iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere,
et sic praesentem suum et innatum statum ignorantiae retinere,
quam totam illam fabricam destruere, et novam excogitare. Unde
pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissime
superare: quae sane unica fuisset causa, ut veritas humanum
genus in aeternum lateret; nisi Mathesis, quae non circa fines, sed
tantum circa figurarum essentias, et proprietates versatur, aliam
veritatis normam hominibus ostendisset, et praeter Mathesin aliae
etiam adsignari possunt causae (quas hic enumerare supervacaneum
est), a quibus fieri potuit, ut homines <( doch zeer weinig, ten opzicht
van, t geheel menschelijk geslacht)> communia haec praejudicia
— 80 —
animadverterent, et in veram rerum cognitionem ducerentur.
His satis explicui id, quod primo loco promisi.
Spinoza E 77-78-79-80