— 77 —
Propositio XXXVI.

      Nihil existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.
Demonstratio.

      Quicquid existit, Dei naturam, sive essentiam certo, et determinato
modo exprimit (per Coroll. Prop. 25.), hoc est (per Prop. 34.),
quicquid existit, Dei potentiam, quae omnium rerum causa est,
certo, et determinato modo exprimit, adeoque (per Prop. 16.)
ex eo aliquis effectus sequi debet. Q.E.D.
Spinoza E 77