— 77 —
Propositio XXXV.

      Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.
Demonstratio.

      Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. praeced.) in
ejus essentia ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur,
adeo que necessario est. Q.E.D.
Spinoza E 77