— 37 —
      Sed, cum hoc ita sit, non parum difficultatis videtur subesse, ut
ad horum singularium cognitionem pervenire possimus: nam
omnia simul concipere res est longe supra humani intellectus vires.
Ordo autem, ut unum ante aliud intelligatur, uti diximus, non
est petendus ab eorum existendi serie, neque etiam a rebus aeternis.
Ibi enim omnia haec sunt simul natura.
Spinoza TIE 37