— 35 —
Ac deinde, cum corporis machinamentum,
quod sic a natura fabricatum est ut propria sua
vi variis modis moveri possit, hinc inde temere se contorquens,
casu commodum quid assequebatur aut
fugiebat incommodum, mens illi adhaerens incipiebat
advertere id, quod ita assequebatur aut fugiebat,
extra se esse; nec tantum illi tribuebat magnitudines,
figuras, motus, et talia, quae ut res aut rerum modos
— 36 —
percipiebat, sed etiam sapores, odores, et reliqua,
quorum in se sensum ab ipso effici advertebat. Atque
omnia tantum referens ad utilitatem corporis, cui erat
immersa, eo plus aut minus rei esse putabat in unoquoque
objecto a quo afficiebatur, prout plus aut minus
ab ipso afficiebatur.
Descartes PPh 35-36