— 35 —
LXXI.
Praecipuam errorum
causam a praejudiciis
infantiae procedere.

      Hicque primam et praecipuam errorum omnium
causam licet agnoscere. Nempe in prima aetate, mens
nostra tam arcte corpori erat alligata, ut non aliis
cogitationibus vacaret, quam iis solis, per quas ea
sentiebat quae corpus afficiebant: necdum ipsas ad
quidquam extra se positum referebat, sed tantum ubi
quid corpori incommodum occurrebat, sentiebat dolorem;
ubi quid commodum, sentiebat voluptatem;
et ubi sine magno commodo vel incommodo corpus
afficiebatur, pro diversitate partium in quibus et
modorum quibus afficiebatur, habebat diversos quosdam
sensus, illos scilicet quos vocamus sensus saporum,
odorum, sonorum, caloris, frigoris, luminis,
colorum, et similium, quae nihil extra cogitationem
positum repraesentant. Simulque etiam percipiebat
magnitudines, figuras, motus, et talia; quae illi non
ut sensus, sed ut res quaedam, vel rerum modi, extra
cogitationem existentes, aut saltem existendi capaces,
exhibebantur, etsi hanc inter ista differentiam nondum
notaret.
Descartes PPh 35