— 35 —
Nam
scire is [Scepticus] contendit esse, nosse
caussas, ex quibus res nascatur:
at ego qui cogito, mens sum
et corpus: et si cogitatio esset
caussa, quod sim; cogitatio esset
caussa, corporis: atqui sunt corpora,
quae non cogitant. Quin
quia corpore, et mente consto,
ea propter cogito: itaut
corpus, et mens unita sint cogitationis
caussa: nam si ego
solum corpus essem, non cogitarem;
sin sola mens, intelligerem.
— 36 —
Enimvero cogitare
non est caussa quod sim mens,
sed signum: atqui techmerium
caussa non est: techmeriorum
enim certitudinem cordatus
Scepticus non negaverit; caussarum
vero negaverit.
Vico Ant 35-36