— 45 —
      VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc
est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum
unumquodque aeternam, et infinitam essentiam exprimit.
— 46 —
Explicatio.

      Dico absolute infinitum, non autem in suo genere; quicquid
enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare
possumus <( dat is, men kan oneindige toeeigeningen bevatten,
die tot des zelfs natuur niet behoren )>; quod autem
absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam
exprimit, et negationem nullam involvit.
Spinoza E 45-46