— 34 §80 —
      § LXXX. Si repraesentatio in poemate communicanda
non fuerit sensitiva et effertur per terminum improprium
proprium repraesentationis sensitivae, inde
nascitur repraesentatio complexa eaque confusa, quia
sensitiva simplex nunc [non] adhaeret, ergo repraesentationes
non sensitivas impropriis terminis communicare
poeticum
.
      Lenitatis aut distincta aut impropria animis obversabitur
notio, quam primum exprimere eam tentabimus. Illa non est
poetica, § 14, hanc quam apte proponit Sarbievius. Ubi ipsi
      Est frons mitior adspici
Innubique nitens ore meridies.
— 35 §80 —
      Et, qui sospitat omnia,
Irati vacuus nube supercili,
      Primo gratior Hespero,
Formosus rosea vultus in Iride.
Baumgarten MPh 34-35