— 102 —
      Nam illa respublica beatissima, in qua legum, tamquam ignoti
numinis, religio cives teneat. Ita namque disciplina urbana
non minori aequabilitate et constantia custoditur, quam militaris:
per quam nefas militi caussam imperii requirere, et
unae eius partes id alacrem expectare, impigrum exequi. Hinc
ius in republica libera rigidissimum erat: praetor merus «iuris
civilis custos»; omnes contractus stipulationibus firmabantur;
numerationes omnes sive ab obligandum, sive ad solvendum,
apud mensas argentarias nominibus fiebant; ubi actiones deerant,
sponsionibus in iudicio certabatur; si qui ex bona fide
boni cum bonis bene agere et aequum facere vellent, non
iudiciis, sed arbitriis disceptabant, in quibus non iuris regnabat
necessitas, sed officii pudor obsequebatur; et si quos ob meritum
lege eximi, vel ob crimen nova poena puniri oportebat,
Lex XII Tabularum, quam hoc merito Tacitus, ut coniicio, «finem
aequi iuris»
laudat, nihil crescebat decrescebatve, sed singulares
— 103 —
leges, seu privilegia in eos irrogabantur: nisi res tam calida et
subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni necesse esset.
Vico NT 102-103