— 392 —
      Tres regulae praecedentes [V, VI, VII] ordinem praecipiunt et
explicant; haec autem ostendit, quandonam sit omnino
necessarius, quando utilis tantum. Quippe quidquid
integrum gradum constituit in illa serie, per quam a
respectivis ad absolutum quid, vel contra, veniendum
est, illud necessario ante omnia quae sequuntur est examinandum.
Si vero, ut saepe fit, multa ad eumdem gradum
pertineant, est quidem semper utile, illa omnia
perlustrare ordine. Hunc tamen ita stricte et rigide non
cogimur observare, et plerumque, etiamsi non omnia,
— 393 —
sed pauca tantum vel unicum quid ex illis perspicue
cognoscamus, ulterius tamen progredi licet.
Descartes Reg 392-393