— 14 —
      Pag. 62. vers. 11 dictum est. )(
Gigantum Mythologia.

      De hac Gigantum traditione, quam Sacris Libris consignatam,
tum naturali, tum civili historia confirmavimus,
prima ferme omnium Fabula concepta est; et quia omnium
ferme prima, ut plane intelligatur, qua ratione rudissimorum
hominum, et linguae inopia summe laborantium incertis longisque
traditionibus, Fabulae sine ullo hominum consilio, quinimmo
plurima naturae necessitate sint suis tenebris involutae,
ut in Nott. paullo infra de fabulis omnibus generatim dicemus;
iccirco Mythologiam prolixius exequi placuit.
      Gigantes Terrae filj; ipsum Fabulae initium perperam
positum: nam in errore concepti, et incertis seminibus erant ex
Chao nati: at postquam fulmine victi sunt, se terrae filios appellarunt,
de quibus filiis Terra est dicta Deorum mater,
ut alibi vidimus: ingentibus corporibus, quod demonstratum;
sed posteriores Poëtae, ut fit in magnarum rerum traditionibus,
ita auxere corporum enormitatem, ut Homerus describit
in Polyphemo, qui quum mare ingressus est, Ulyssem
insecuturus, pelagus regurgitavit ad litora: bellum indicunt
Jovi, quem affectant de caelo dejicere
; at quodnam bellum
— 15 —
cum Jove, quem errones impj nesciebant? sequentes Poëtae
hanc Gigantum erronum impietatem, quia fulmine victi sunt,
hinc errantes bellum fecere: quem errorem cetera, quae de Gigantum
bello
narrant, falsa quidem, sed ex nostrae Historiae veris
consequuntur. Nam montes montibus imponunt; ubi et Fabulae
partes perperam collocatae: quam hyperbolam Fabulae
id verum fecit, quod, fulmine audito, Gigantes summa religione
perterriti, se in montanis lucis abdidere. Aquila Jovi Gigantum
bellum obnunciat
; Aquila Jovis nuncia ad homines
per auspicia, ab hominibus facta ad Jovem: et Aquila in eo bello
Jovi ministrat fulmina
; composita duo potissima Divinationis
argumenta
, nempe, Aquila, et Fulmen; sed id quoque etiam
praepostere narratum; nam Gigantes fulmine ab impia erronum
vita deterriti, majorum avium, quas Aquilas, ut alibi demonstravimus,
prisci dixere, auspicia secuti, in lucos cum foemina
quisque sibi auspicato capta concessere. Jupiter fulmine
gigantes profligat
; nam fulmine eos ab impia erronum vita deterruit:
et Aquila, et Fulmine Divinatio, et Divinatione Deorum
religiones occiduis gentibus, graecis maxime, latinisque
fundatae. Gigantes sub montibus consepulti; quia Aquilas in
submontanis, ubi sedes habent, ac proinde nidos faciunt, secuti;
quia omnes aves ad fontes nidificant, divino aquae perennis
beneficio primo omnium accepto, in submontanis haesere.
Gigantes sub montibus ignes evomunt; qui submontanas incendere
sylvas, in quas sive ador, seu far severe. Ex horum numero
Titius cauti affixus; Gigantes in montanis haerentes: cui jecur
ab Aquila aeternum voratur
; qui acerrimis stimulis religionis,
perpetuisque stimulatur, et pungitur.
Vico Notae 14-15