— 36 —
XVI. Relatio.

      Relatio alia est aequiparantiae seu aequalitatis, alia
inaequalitatis. Prima est inter paria, sicut amici cum amico,
socii cum consocio, paris cum compare et fratris cum
confratre. Inaequalitatis vero relativa sunt, vel ut superiorum
ad inferiora, ut domini ad servum, magistri ad discipulum,
patris ad filium; vel ut inferiorum ad superiora, ut
minoris ad maius, dimidii ad totum, pauci ad multum.
      Rursum relativa alia dicunt habitudinem naturalem et
rationalem, sicut relationem dicuntur habere locata ad suum
locum, partes ad suum totum, rursus privationes ad suos
habitus, contraria ad contraria, sicut nigrum dicit relationem
contrarietatis ad album, lux ad tenebras. Ita enim
in conceptu contrarii est contrarium interdum, sicut in
unius relativi conceptu alterum. Quaedam sunt relativa secundum
relationem tantum et non secundum rem, sicut
dextrum et sinistrum; eadem enim columna, quae mihi est
dextra, me verso fit sinistra; unde haec relatio non est ex
natura rei, sed ex positione.
      Relativorum iterum alia sunt secundum dici seu secundum
dictionem, alia secundum esse seu naturam. Primo
modo relativa sunt, quae ex principali significato notant
— 37 —
rem alius praedicamenti, sicut scientia ex primo significato
notat habitum quendam, qui est in prima specie
qualitatis, mox significat relationem quatenus refertur ad
scibile. Similiter potentia est species qualitatis ex primo
significato; ut vero mox, refertur ad possibile, vel potens
est in praedicamento relationis. Relativa secundum esse
sunt, quae ex principali significato et primo significant
relationem, sicut dominus et servus, maius et minus principaliter
significant habitudinem ad aliud; secunda vero
quadam consideratione significant rem alterius praedicamenti.
Consequitur enim ut dominus significet substantiam,
seu animal seu hominem, vel angelum seu Deum, et maius
vel minus significet quantitatem fundamentaliter.
      Relativorum alia sunt secundum substantiam, ut pater
et filius; alia secundum quantitatem, ut maius et minus;
alia secundum qualitatem, ut intensius et remissius;
alia secundum locum, ut sursum deorsum; secundum
tempus, ut diutius et citius; secundum actionem, ut movens
et mobile; secundum situm, ut sessio et sedens; secundum
habere, ut vestis et vestitum, annulus et annulatum.
Itaque in omni praedicamento, etiam in his quae
sunt circa praedicamenta vel ante vel post, sunt res quae
referuntur, id est relationis fundamenta.
      Circa relativa tandem est notandum, quod nihil est
dicibile vel considerabile, quod relationis non possit esse
fundamentum. Omne enim consideratur vel in quantum
est ipsum et in se, vel in quantum aliquid est ad ipsum
vel ipsum ad aliud.
Bruno Sum 36-37